Hľadaný výraz: Lk 17,22-37, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
22 Et ait ad discipulos: “ Venient dies, quando desideretis videre unum diem Filii hominis et non videbitis. 23 Et dicent vobis: “Ecce hic”, “Ecce illic”; nolite ire neque sectemini. 24 Nam sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea, quae sub caelo sunt, fulget, ita erit Filius hominis in die sua. 25 Primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac. 26 Et sicut factum est in diebus Noe, ita erit et in diebus Filii hominis: 27 edebant, bibebant, uxores ducebant, dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noe in arcam, et venit diluvium et perdidit omnes. 28 Similiter sicut factum est in diebus Lot: edebant, bibebant, emebant, vendebant, plantabant, aedificabant; 29 qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit. 30 Secundum haec erit, qua die Filius hominis revelabitur. 31 In illa die, qui fuerit in tecto, et vasa eius in domo, ne descendat tollere illa; et, qui in agro, similiter non redeat retro. 32 Memores estote uxoris Lot. 33 Quicumque quaesierit animam suam salvam facere, perdet illam; et, quicumque perdiderit illam, vivificabit eam. 34 Dico vobis: Illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur; 35 duae erunt molentes in unum: una assumetur, et altera relinquetur ”. 37 Respondentes dicunt illi: “ Ubi, Domine? ”. Qui dixit eis: “ Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae ”.

1

mail   print   facebook   twitter